- POSTICIUM
- POSTICIUMidem cum Postica: nisi quod maxime in Monasteriis vox usurpatur pro portula, per quam inducuntur, quae ad victum Monachorum vel Sanctimonialium, resque alias, necessaria sunt. Hinc Posticiaria, quae curam posticii habet, in Sanstimonialium Monasteriis. In Reg. S. Caesariae, Per posticiarias det, et illae nomine illius transmittant. Item Posticiarius; in Monasteriis Virorum etc. Car. du. Fresne Glossar. et Macri Fratres in Hierolex. quibus adde Salmas. ad Solin. p. 1217. ubi de Posticio seu Ο᾿πιςθοδόμῳ Templorum Gentilium, et quae supra dicta, voce Opisthodomus. Adde hîc saltem in Postico Aedium sacrarum leges Aedium scribi solitas, quae inter alia continebant, utrum Aedes illae essent Templa, nec ne, ut observat Scaliger ex Varrone de L. L. l. 4. Vide supra voce Aedes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.